AMICULUM

AMICULUM
AMICULUM
praeter pallam, etiam muliebre vestimentum fuit; licet commune cum viris: a circumiectu dictum Festo. Id in viris non dissimile fuisse videtur chlamydi: sive paludamento. Unde vestem superiorem militarem numquam aliter, quam Amiculc nomine Curtius exprimit; de Dario loquens l. 3. c. 6. de Alexandro alibi: de Philota l. 6. c. 9. Et Amiculum Sylosontis, de quo Valer. Max. l. 5. c. 2. Ab Aeliano Var. Hist. l. 4. c. 5. redditur, ἡ Συλόσωντος χλαμὺς, Sylosontis chlamys. Fuisse tamen et vestem muliebrem, apparet ex eodem Curtio l. 5. c. 1. Feminarum conviviae ineuntium in principio modestus est habitus: dein summa quaeque Amicucula exuunt, paulatimque pudorem profanant. Nec meretricum tantum, quod Isidorus voluit, sed et honestarum matronarum fuit gestamen. Hinc Liv. l. 27. c. 4. narrat, missam a Senatu Cleopatrae Reginae pallam pictam cum Amiculo purpureo Et l. 34. c. 7. Feminis duntaxat purpurae usum interdicimus; et cum tibi viro liceat purpurâ in veste stragula uti, matremfamiliâs tuam purpureum Amiculum habere non sines? Quodnam autem eius a palla discrimen, quaeritur: brevius certe fuit, ita tamen ut, si pars eius laevo brachio aut humero non sustineretur, flueret ac traheretur, vide Octavium Ferrarium de Re Vestiaria l. 3. c. 19. Apud Graecos, Amiculum ferale, vestis erat. quô demortui cadaver, postquam, pro more gentis, ablutum erat, solebat involvi: habebat illud suas κειρίας, i. e. fascias, quibus manus pedesque defuncti constringebantur, ut patet exemplô Lazari, Ioh. c. 11. v. 44. Hinc feralibus amiculis obstrictus, Apuleius Metam. l. 10. Confiebat id diu ante, vel ab uxore, vel ab amicis, adhuc viventis, eratque apud Graecos candicans, nigrum autem Latinis, Franc. Roslaeus Arch. Attic. l. 5. c. 21. De Amicula Canonicorum in Ecclesia Romana vide supa, voce Almucium: uti de Amiculo Sacerdotum V. T. Summi inprimis, infra, voce Superhumerale.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Amicŭlum — Amicŭlum, 1) (röm. Ant.), Oberkleid für Frauen u. Männer; 2) (Anat.), so v.w. Amnion …   Pierer's Universal-Lexikon

  • amiculum olivare — [TA] amiculum of olive a capsule of myelinated fibers that surrounds the inferior olivary nucleus; called also amiculum and siliqua olivae …   Medical dictionary

  • amiculum — amic·u·lum (ə mikґu ləm) pl. amicґula [L.] 1. a coat or covering. 2. a. olivare …   Medical dictionary

  • amiculum — …   Useful english dictionary

  • оливарный плащ — (amiculum olivare, PNA) слой нервных волокон, окружающих оливу; наиболее выражен с ее латеральной стороны …   Большой медицинский словарь

  • Олива́рный плащ — (amiculum olivare, PNA) слой нервных волокон, окружающих оливу; наиболее выражен с ее латеральной стороны …   Медицинская энциклопедия

  • Mantelspekulation — Als Börsenmantel wird eine börsennotierte Aktiengesellschaft bezeichnet, die ihr operatives Geschäft aufgegeben hat und demzufolge nur noch ihr Vermögen (Immobilien, Barvermögen) verwaltet (für alle Rechtsformen Mantelgesellschaft genannt). Auch… …   Deutsch Wikipedia

  • Panotii — Gravure représentant un panotéen dans les Chroniques de Nuremberg (1493) Les Panotéens (en latin Panotii) sont des êtres légendaires mentionnés dans différents textes de l Antiquité et du Moyen Âge. Ils sont notamment caractérisés par leurs… …   Wikipédia en Français

  • АМИКУЛУМ — (лат. amiculum). Род женского плаща у древних. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. АМИКУЛУМ лат. amiculum. Род женского плаща у древних. Объяснение 25000 иностранных слов, вошедших в употребление в… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • BULBE RACHIDIEN — Le bulbe rachidien, formant jonction entre moelle épinière et encéphale, est un centre nerveux fort important. Il assure, chez l’Homme, des fonctions réflexes essentielles dans la vie de relation aussi bien que dans la vie de nutrition. Il est,… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”